Znaleziono 12722 Wyniki dla: Ut
cumque operuisset superficiem terræ apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinæ super terram (Liber Exodus 16, 14)
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses (Liber Exodus 16, 20)
colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat (Liber Exodus 16, 21)
in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi (Liber Exodus 16, 22)
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)
feceruntque ita ut præceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo (Liber Exodus 16, 24)
sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur (Liber Exodus 16, 26)
venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt (Liber Exodus 16, 27)
dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam (Liber Exodus 16, 28)
dixit autem Moses iste est sermo quem præcepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 32)
sicut præcepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum (Liber Exodus 16, 34)
filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan (Liber Exodus 16, 35)
