Mosaico decorativo

Znaleziono 12722 Wyniki dla: Ut

  • dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea (Liber Exodus 11, 2)

  • dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)

  • eritque clamor magnus in universa terra Ægypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est (Liber Exodus 11, 6)

  • apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)

  • et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti (Liber Exodus 11, 9)

  • Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)

  • sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui junctus est domui ejus juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni (Liber Exodus 12, 4)

  • erit autem agnus absque macula masculus anniculus juxta quem ritum tolletis et hedum (Liber Exodus 12, 5)

  • et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum (Liber Exodus 12, 7)

  • non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis (Liber Exodus 12, 9)

  • sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini (Liber Exodus 12, 11)

  • et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Ægypti faciam judicia ego Dominus (Liber Exodus 12, 12)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina