Znaleziono 12722 Wyniki dla: Ut
videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8, 15)
dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terræ et sint scinifes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 8, 16)
feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in jumentis (Liber Exodus 8, 18)
et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8, 19)
dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 20)
faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscæ et scias quoniam ego Dominus in medio terræ (Liber Exodus 8, 22)
via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut præceperit nobis (Liber Exodus 8, 27)
dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me (Liber Exodus 8, 28)
et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo ejus cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino (Liber Exodus 8, 29)
et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum (Liber Exodus 8, 32)
dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 1)
et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël (Liber Exodus 9, 4)
