Znaleziono 12722 Wyniki dla: Ut
hæc est enim caritas Dei ut mandata ejus custodiamus et mandata ejus gravia non sunt (Epistula I Ioannis 5, 3)
hæc scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam qui creditis in nomine Filii Dei (Epistula I Ioannis 5, 13)
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget (Epistula I Ioannis 5, 16)
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)
gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre (Epistula II Ioannis 1, 4)
et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum (Epistula II Ioannis 1, 5)
et hæc est caritas ut ambulemus secundum mandata ejus hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis (Epistula II Ioannis 1, 6)
videte vosmet ipsos ne perdatis quæ operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis (Epistula II Ioannis 1, 8)
plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit (Epistula II Ioannis 1, 12)
carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua (Epistula III Ioannis 1, 2)
gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuæ sicut tu in veritate ambulas (Epistula III Ioannis 1, 3)
majorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes (Epistula III Ioannis 1, 4)
