Znaleziono 12722 Wyniki dla: Ut
contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti (Epistula II Petri 2, 22)
ut memores sitis eorum quæ prædixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum præceptorum Domini et salvatoris (Epistula II Petri 3, 2)
dicentes ubi est promissio aut adventus ejus ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturæ (Epistula II Petri 3, 4)
cæli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem judicii et perditionis impiorum hominum (Epistula II Petri 3, 7)
unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus (Epistula II Petri 3, 8)
adveniet autem dies Domini ut fur in qua cæli magno impetu transient elementa vero calore solventur (Epistula II Petri 3, 10)
et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (Epistula II Petri 3, 15)
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu quæ indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem (Epistula II Petri 3, 16)
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo (Epistula I Ioannis 1, 3)
et hæc scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum (Epistula I Ioannis 1, 4)
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Jesu Filii ejus mundat nos ab omni peccato (Epistula I Ioannis 1, 7)
si confiteamur peccata nostra fidelis est et justus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate (Epistula I Ioannis 1, 9)
