Znaleziono 12722 Wyniki dla: Ut
ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo (Epistula ad Hebraeos 13, 6)
mementote præpositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Epistula ad Hebraeos 13, 7)
propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est (Epistula ad Hebraeos 13, 12)
non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus (Epistula ad Hebraeos 13, 14)
beneficientiæ autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus (Epistula ad Hebraeos 13, 16)
obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 19)
Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum (Epistula ad Hebraeos 13, 20)
aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem ejus faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum cui gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula ad Hebraeos 13, 21)
rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
salutate omnes præpositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia (Epistula ad Hebraeos 13, 24)
Jacobus Dei et Domini nostri Jesu Christi servus duodecim tribubus quæ sunt in dispersione salutem (Epistula Iacobi 1, 1)
