Znaleziono 1073 Wyniki dla: Usque
et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum (Liber Deuteronomii 28, 46)
disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus (Liber Deuteronomii 28, 64)
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quæ possint audire usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 29, 4)
abscondita Domino Deo nostro quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in æternum ut faciamus universa legis hujus (Liber Deuteronomii 29, 29)
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est (Liber Deuteronomii 30, 13)
locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)
ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet (Liber Deuteronomii 32, 22)
quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ hæ sunt multitudines Ephraim et hæc milia Manasse (Liber Deuteronomii 33, 17)
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)
et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum (Liber Deuteronomii 34, 2)
et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor (Liber Deuteronomii 34, 3)
et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 34, 6)
