Znaleziono 1032 Wyniki dla: Uri
væ vobis qui saturati estis quia esurietis væ vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis (Evangelium secundum Lucam 6, 25)
centurionis autem cujusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus (Evangelium secundum Lucam 7, 2)
Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres (Evangelium secundum Lucam 7, 6)
cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima (Evangelium secundum Lucam 10, 41)
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis (Evangelium secundum Lucam 12, 7)
et dicam animæ meæ anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare (Evangelium secundum Lucam 12, 19)
sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives (Evangelium secundum Lucam 12, 21)
considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis (Evangelium secundum Lucam 12, 24)
et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose (Evangelium secundum Lucam 15, 13)
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud (Evangelium secundum Lucam 19, 23)
adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitæ et superveniat in vos repentina dies illa (Evangelium secundum Lucam 21, 34)