Mosaico decorativo

Znaleziono 559 Wyniki dla: Tut

  • hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israël et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam (Liber Iosue 20, 9)

  • Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus (Liber Iosue 24, 17)

  • qui misit ad eos virum prophetam et locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)

  • mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona et sepultus in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri (Liber Iudicum 8, 32)

  • revertimini filiæ mi abite jam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios (Liber Ruth 1, 12)

  • noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)

  • respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem (Liber Ruth 4, 11)

  • et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios (Liber Ruth 4, 15)

  • et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 1, 3)

  • et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem (Liber I Samuelis 2, 19)

  • et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)

  • et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ære alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri (Liber I Samuelis 22, 2)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina