Mosaico decorativo

Znaleziono 1573 Wyniki dla: Tui

  • et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi (Liber I Maccabaeorum 2, 31)

  • et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum (Liber I Maccabaeorum 2, 38)

  • et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis (Liber I Maccabaeorum 2, 41)

  • et aperuit ærarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia (Liber I Maccabaeorum 3, 28)

  • et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate (Liber I Maccabaeorum 3, 51)

  • et post hoc constituit Judas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones (Liber I Maccabaeorum 3, 55)

  • et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israël qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Jonathæ filii Saul et armigeri ejus (Liber I Maccabaeorum 4, 30)

  • conclude exercitum istum in manu populi tui Israël et confundantur in exercitu suo et equitibus (Liber I Maccabaeorum 4, 31)

  • et statuit Judas et fratres ejus et universa ecclesia Israël ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum lætitia et gaudio (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris (Liber I Maccabaeorum 5, 32)

  • ut autem adpropinquavit Judas ad torrentem aquæ statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prœlium (Liber I Maccabaeorum 5, 42)

  • et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Judæ (Liber I Maccabaeorum 5, 44)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina