Mosaico decorativo

Znaleziono 1573 Wyniki dla: Tui

  • nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israël in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectæ quomodo tantum scelus perpetratum esset (Liber Iudicum 20, 3)

  • decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur (Liber Iudicum 20, 10)

  • et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito (Liber Ruth 1, 5)

  • dixit ad eas ite in domum matris vestræ faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum (Liber Ruth 1, 8)

  • cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas (Liber Ruth 2, 11)

  • dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur (Liber Ruth 2, 19)

  • cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo (Liber Ruth 2, 20)

  • cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quæ uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua (Liber Ruth 4, 5)

  • et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (Liber I Samuelis 1, 18)

  • venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum hæc dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Ægypto in domo Pharaonis (Liber I Samuelis 2, 27)

  • et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)

  • propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2, 30)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina