Znaleziono 1573 Wyniki dla: Tui
tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula (Liber Deuteronomii 1, 15)
vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas (Liber Deuteronomii 1, 21)
Josue quoque in tempore illo præcepi dicens oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quæ transiturus es (Liber Deuteronomii 3, 21)
custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)
cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit (Liber Deuteronomii 4, 23)
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 4, 31)
si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto videntibus oculis tuis (Liber Deuteronomii 4, 34)
custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 4, 40)
non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen ejus adsumpserit (Liber Deuteronomii 5, 11)
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne jumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu (Liber Deuteronomii 5, 14)
non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quæ illius sunt (Liber Deuteronomii 5, 21)
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui (Liber Deuteronomii 6, 2)
