Znaleziono 2473 Wyniki dla: Tribus Ex Israel
congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (Liber Iosue 18, 1)
remanserant autem filiorum Israël septem tribus quæ necdum acceperant possessiones suas (Liber Iosue 18, 2)
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini (Liber Iosue 18, 7)
qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israël in septem partes (Liber Iosue 18, 10)
hæc est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum (Liber Iosue 19, 16)
hæc est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum (Liber Iosue 19, 39)
hæc est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum (Liber Iosue 19, 48)
cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui (Liber Iosue 19, 49)
hæ sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram (Liber Iosue 19, 51)
et locutus est Dominus ad Josue dicens loquere filiis Israël et dic eis (Liber Iosue 20, 1)
hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israël et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam (Liber Iosue 20, 9)
accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Josue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël (Liber Iosue 21, 1)