Znaleziono 2362 Wyniki dla: Tribubus Ex Israel
audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium (Liber I Regum 3, 28)
erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël (Liber I Regum 4, 1)
habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant (Liber I Regum 4, 7)
Juda et Israël innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque lætantes (Liber I Regum 4, 20)
habitabatque Judas et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis (Liber I Regum 4, 25)
legitque rex Salomon operas de omni Israël et erat indictio triginta milia virorum (Liber I Regum 5, 13)
factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israël ædificare cœpit domum Domino (Liber I Regum 6, 1)
et habitabo in medio filiorum Israël et non derelinquam populum meum Israël (Liber I Regum 6, 13)
tunc congregavit omnes majores natu Israël cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David id est de Sion (Liber I Regum 8, 1)
convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus (Liber I Regum 8, 2)
veneruntque cuncti senes ex Israël et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)
rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero (Liber I Regum 8, 5)