Znaleziono 506 Wyniki dla: Tod
jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli ejus et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error pejor priore (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)
ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 65)
illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 66)
præ timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)
quæ cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant (Evangelium secundum Matthaeum 28, 11)
Herodes enim metuebat Johannem sciens eum virum justum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum (Evangelium secundum Lucam 2, 8)
anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris procurante Pontio Pilato Judæam tetrarcha autem Galilææ Herode Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itureæ et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinæ tetrarcha (Evangelium secundum Lucam 3, 1)
præcipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta (Evangelium secundum Lucam 8, 29)
cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 11, 21)
at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
qui ait hæc omnia custodivi a juventute mea (Evangelium secundum Lucam 18, 21)