Znaleziono 270 Wyniki dla: Templum sacrificium

  • et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar (Liber Nehemiae 6, 11)

  • ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)

  • præcepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus (Liber Nehemiae 13, 9)

  • et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)

  • misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)

  • sacrificate sacrificium justitiæ et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona (Liber Psalmorum 4, 6)

  • ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo (Liber Psalmorum 5, 8)

  • unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitæ meæ ut videam voluntatem Domini et visitem templum ejus (Liber Psalmorum 26, 4)

  • exaudi vocem deprecationis meæ dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum (Liber Psalmorum 27, 2)

  • sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti (Liber Psalmorum 39, 7)

  • adferentur in lætitia et exultatione adducentur in templum regis (Liber Psalmorum 44, 16)

  • immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua (Liber Psalmorum 49, 14)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina