Znaleziono 270 Wyniki dla: Templum Sacrificium
et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus ejus obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quæ sunt eis in regno meo libera habeant (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes (Liber II Maccabaeorum 1, 8)
cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum (Liber II Maccabaeorum 1, 15)
orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Jonatha inchoante ceteris autem respondentibus (Liber II Maccabaeorum 1, 23)
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël et custodi partem tuam et sanctifica (Liber II Maccabaeorum 1, 26)
sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium (Liber II Maccabaeorum 1, 30)
cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias jussit lapides majores perfundi (Liber II Maccabaeorum 1, 31)
considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum (Liber II Maccabaeorum 1, 34)
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi (Liber II Maccabaeorum 2, 9)