Znaleziono 2016 Wyniki dla: Templum Domini
non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Ægyptum et in Assyriis pollutum comedit (Prophetia Osee 9, 3)
non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animæ ipsorum non intrabit in domum Domini (Prophetia Osee 9, 4)
quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini (Prophetia Osee 9, 5)
judicium ergo Domini cum Juda et visitatio super Jacob juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus reddet ei (Prophetia Osee 12, 2)
quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet hæc quia rectæ viæ Domini et justi ambulabunt in eis prævaricatores vero corruent in eis (Prophetia Osee 14, 10)
verbum Domini quod factum est ad Johel filium Fatuhel (Prophetia Ioel 1, 1)
periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini (Prophetia Ioel 1, 9)
a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet (Prophetia Ioel 1, 15)
canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terræ quia venit dies Domini quia prope est (Prophetia Ioel 2, 1)
et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra ejus quia fortia et facientia verbum ejus magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum (Prophetia Ioel 2, 11)
inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum (Prophetia Ioel 2, 17)
et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum (Prophetia Ioel 2, 26)