Znaleziono 3022 Wyniki dla: Sun
misit ergo Josue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam (Liber Iosue 2, 1)
nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël ut explorarent terram (Liber Iosue 2, 2)
misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt (Liber Iosue 2, 3)
hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est (Liber Iosue 2, 7)
et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quæ eorum sunt et eruatis animas nostras de morte (Liber Iosue 2, 13)
quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Jordane transmisso venerunt ad Josue filium Nun narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi (Liber Iosue 2, 23)
atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus (Liber Iosue 2, 24)
igitur Josue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël et morati sunt ibi per tres dies (Liber Iosue 3, 1)
et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis aquæ quæ inferiores sunt decurrent atque deficient quæ autem desuper veniunt in una mole consistent (Liber Iosue 3, 13)
respondebitis eis defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum (Liber Iosue 4, 7)
fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)
alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis et sunt ibi usque in præsentem diem (Liber Iosue 4, 9)