Mosaico decorativo

Znaleziono 3022 Wyniki dla: Sun

  • omnia autem quæ illis fiunt falsa sunt quomodo ergo æstimandum aut dicendum est esse illos deos (Liber Baruch 6, 44)

  • a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes (Liber Baruch 6, 45)

  • aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quæ ab ipsis fabricata sunt esse dii (Liber Baruch 6, 46)

  • quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt (Liber Baruch 6, 49)

  • nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quæ manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis (Liber Baruch 6, 50)

  • unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est (Liber Baruch 6, 51)

  • judicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculæ inter medium cæli et terræ (Liber Baruch 6, 53)

  • regi autem et bello non resistent quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt (Liber Baruch 6, 55)

  • non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt (Liber Baruch 6, 56)

  • aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt (Liber Baruch 6, 57)

  • itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii (Liber Baruch 6, 58)

  • ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod præceptum est ei hæc autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt (Liber Baruch 6, 62)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina