Znaleziono 3022 Wyniki dla: Sun
audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose (Liber I Maccabaeorum 14, 40)
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quæ fabricata sunt et præsidia quæ struxisti quæ tenes maneant tibi (Liber I Maccabaeorum 15, 7)
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
hæc eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahæ et Arsaci (Liber I Maccabaeorum 15, 22)
et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum (Liber I Maccabaeorum 16, 24)
fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Judæi et qui in regione Judææ et pacem bonam (Liber II Maccabaeorum 1, 1)
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Judæa senatusque et Judas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Ægypto sunt Judæis salutem et sanitatem (Liber II Maccabaeorum 1, 10)
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus (Liber II Maccabaeorum 1, 19)
similiter autem et Judas ea quæ didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos (Liber II Maccabaeorum 2, 14)
et de inluminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent (Liber II Maccabaeorum 2, 22)
sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita æstimandum est et in nobis (Liber II Maccabaeorum 2, 30)