Znaleziono 3176 Wyniki dla: Sum
credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quæ circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos (Liber Thobis 5, 27)
et cum hæc dixisset ait unde estis juvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven (Liber Thobis 7, 3)
quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere cœpit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum (Liber Thobis 7, 11)
filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quæ ignorant Deum (Liber Thobis 8, 5)
si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiæ tuæ (Liber Thobis 9, 2)
tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)
et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cujus adiuramentum spernere non possum (Liber Thobis 9, 5)
tunc Rafaël adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam (Liber Thobis 9, 6)
tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo (Liber Thobis 11, 13)
quem adprehendens Tobias traxit ab oculis ejus statimque visum recepit (Liber Thobis 11, 15)
tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum (Liber Thobis 12, 1)
me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare (Liber Thobis 12, 3)