Znaleziono 3176 Wyniki dla: Sum
quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatæ jam fruges et adhuc stantes in stipula concrematæ sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret (Liber Iudicum 15, 5)
dixeruntque ad eos de tribu Juda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quæ in nos operatus est (Liber Iudicum 15, 10)
qui cum venisset ad locum Maxillæ et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta (Liber Iudicum 15, 14)
dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas (Liber Iudicum 16, 10)
quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis præparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum (Liber Iudicum 16, 12)
dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terræ fixeris infirmus ero (Liber Iudicum 16, 13)
tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meæ si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines (Liber Iudicum 16, 17)
videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant (Liber Iudicum 16, 18)
quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos ejus et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt (Liber Iudicum 16, 21)
lætantesque per convivia sumptis jam epulis præceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas (Liber Iudicum 16, 25)
interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Juda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero (Liber Iudicum 17, 9)
qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et jumenta et omne quod erat pretiosum (Liber Iudicum 18, 21)