Znaleziono 3176 Wyniki dla: Sum
sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)
PHARES divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. (Prophetia Danielis 5, 28)
Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 14)
Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens, brevi sermone comprehendit summatimque perstringens, ait (Prophetia Danielis 7, 1)
Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)
De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem. (Prophetia Danielis 8, 9)
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram et tetigit me, et statuit me in gradu meo, (Prophetia Danielis 8, 18)
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. (Prophetia Danielis 9, 4)
Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)
Exaudi Domine, placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. (Prophetia Danielis 9, 19)
Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. (Prophetia Danielis 9, 22)