Znaleziono 3176 Wyniki dla: Sum
GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israël avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro (Lamentationes 2, 3)
CAPH defecerunt præ lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi (Lamentationes 2, 11)
NUN prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad pænitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et ejectiones (Lamentationes 2, 14)
THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos (Lamentationes 2, 22)
GIMEL circumædificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam (Lamentationes 3, 7)
HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die (Lamentationes 3, 14)
VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum (Lamentationes 3, 17)
HETH misericordiæ Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes ejus (Lamentationes 3, 22)
RES vidisti Domine iniquitatem adversum me judica judicium meum (Lamentationes 3, 59)
RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me (Lamentationes 3, 60)
SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me (Lamentationes 3, 61)
SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die (Lamentationes 3, 62)