Znaleziono 3176 Wyniki dla: Sum
et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum (Liber Isaiae 37, 31)
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat (Liber Isaiae 38, 8)
sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me (Liber Isaiae 38, 14)
super montem excelsum ascende tu quæ evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quæ evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Judæ ecce Deus vester (Liber Isaiae 40, 9)
levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40, 26)
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilæ current et non laborabunt ambulabunt et non deficient (Liber Isaiae 40, 31)
quis hæc operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum (Liber Isaiae 41, 4)
ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera justi mei (Liber Isaiae 41, 10)
ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi (Liber Isaiae 41, 11)
quæres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te (Liber Isaiae 41, 12)
noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israël ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israël (Liber Isaiae 41, 14)
conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri (Liber Isaiae 42, 17)