Znaleziono 3176 Wyniki dla: Sum
memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma (Liber Psalmorum 76, 4)
anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus (Liber Psalmorum 76, 5)
et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum (Liber Psalmorum 76, 7)
et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso (Liber Psalmorum 77, 17)
et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt (Liber Psalmorum 77, 56)
facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt (Liber Psalmorum 78, 4)
ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiæ tuæ quia pauperes facti sumus nimis (Liber Psalmorum 78, 8)
sumite psalmum et date tympanum psalterium jucundum cum cithara (Liber Psalmorum 80, 3)
devertit ab oneribus dorsum ejus manus ejus in cofino servierunt (Liber Psalmorum 80, 7)
ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti dilata os tuum et implebo illud (Liber Psalmorum 80, 11)
usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma (Liber Psalmorum 81, 2)
quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt (Liber Psalmorum 82, 6)