Znaleziono 419 Wyniki dla: Spiritus Sanctus

  • terra autem erat inanis et vacua et tenebræ super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas (Liber Genesis 1, 2)

  • dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in æternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum (Liber Genesis 6, 3)

  • ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6, 17)

  • ingressæ sunt ad Nœ in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitæ (Liber Genesis 7, 15)

  • illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat revixit spiritus ejus (Liber Genesis 45, 27)

  • narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum (Liber Exodus 6, 9)

  • flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus (Liber Exodus 15, 10)

  • sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur (Liber Exodus 35, 2)

  • ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram (Liber Leviticus 11, 44)

  • ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum (Liber Leviticus 11, 45)

  • loquere ad omnem cœtum filiorum Israël et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 2)

  • eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei (Liber Leviticus 20, 26)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina