Znaleziono 1759 Wyniki dla: Spe
spes quæ differtur adfligit animam lignum vitæ desiderium veniens (Liber Proverbiorum 13, 12)
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis ejus erit spes (Liber Proverbiorum 14, 26)
in malitia sua expelletur impius sperat autem justus in morte sua (Liber Proverbiorum 14, 32)
eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est (Liber Proverbiorum 16, 20)
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam (Liber Proverbiorum 19, 18)
quia habebis spem in novissimo et præstolatio tua non auferetur (Liber Proverbiorum 23, 18)
si desperaveris lassus in die angustiæ inminuetur fortitudo tua (Liber Proverbiorum 24, 10)
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animæ tuæ nihil fallit reddetque homini juxta opera sua (Liber Proverbiorum 24, 12)
sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit (Liber Proverbiorum 24, 14)
quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur (Liber Proverbiorum 24, 20)
dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiæ (Liber Proverbiorum 25, 19)
vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus (Liber Proverbiorum 26, 12)