Znaleziono 1759 Wyniki dla: Spe
audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)
perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (Liber Nehemiae 4, 14)
et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectæ ad librum (Liber Nehemiae 8, 3)
cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de cælo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus (Liber Nehemiae 9, 28)
et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis (Liber Nehemiae 9, 35)
et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)
post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)
ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas (Liber Thobis 2, 16)
ad hæc uxor ejus irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynæ tuæ modo paruerunt (Liber Thobis 2, 22)
quoniam non obœdivimus præceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos (Liber Thobis 3, 4)
in illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei (Liber Thobis 3, 24)
et missus est angelus Domini sanctus Rafaël ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata (Liber Thobis 3, 25)