Znaleziono 48 Wyniki dla: Soror

  • vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui (Canticum Canticorum 4, 9)

  • quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Canticum Canticorum 4, 10)

  • hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus (Canticum Canticorum 4, 12)

  • veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)

  • ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)

  • soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostræ in die quando adloquenda est (Canticum Canticorum 8, 8)

  • et dixi cum fecisset hæc omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prævaricatrix soror ejus Juda (Liber Ieremiae 3, 7)

  • quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)

  • et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 10)

  • filia matris tuæ es tu quæ projecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu quæ projecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus (Prophetia Ezechielis 16, 45)

  • et soror tua major Samaria ipsa et filiæ ejus quæ habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quæ habitat a dextris tuis Sodoma et filiæ ejus (Prophetia Ezechielis 16, 46)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiæ ejus sicut fecisti tu et filiæ tuæ (Prophetia Ezechielis 16, 48)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina