Znaleziono 1401 Wyniki dla: Sol
fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem (Liber II Paralipomenon 7, 9)
ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum (Liber II Paralipomenon 8, 13)
fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 9, 17)
sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes juxta brachiola (Liber II Paralipomenon 9, 18)
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis (Liber II Paralipomenon 9, 19)
vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestræ erit enim merces operi vestro (Liber II Paralipomenon 15, 7)
porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)
rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israël (Liber II Paralipomenon 18, 30)
et finita est pugna in die illo porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole (Liber II Paralipomenon 18, 34)
Deus noster ergo non judicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quæ inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te (Liber II Paralipomenon 20, 12)
cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel (Liber II Paralipomenon 20, 16)
