Znaleziono 1401 Wyniki dla: Sol
custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)
custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis (Liber Deuteronomii 4, 15)
ne forte oculis elevatis ad cælum videas solem et lunam et omnia astra cæli et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cælo sunt (Liber Deuteronomii 4, 19)
Bosor in solitudine quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quæ est in tribu Gad et Golam in Basan quæ est in tribu Manasse (Liber Deuteronomii 4, 43)
possederunt terram ejus et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem ad solis ortum (Liber Deuteronomii 4, 47)
omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga (Liber Deuteronomii 4, 49)
adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini (Liber Deuteronomii 8, 3)
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullæ omnino aquæ qui eduxit rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)
et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui (Liber Deuteronomii 8, 16)
memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Ægypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti (Liber Deuteronomii 9, 7)
ne forte dicant habitatores terræ de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine (Liber Deuteronomii 9, 28)
vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum (Liber Deuteronomii 11, 5)
