Znaleziono 1401 Wyniki dla: Sol
vestra cadavera jacebunt in solitudine (Liber Numeri 14, 32)
quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimæ quæ consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur (Liber Numeri 14, 35)
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus (Liber Numeri 15, 3)
factum est autem cum essent filii Israël in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati (Liber Numeri 15, 32)
si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus (Liber Numeri 16, 29)
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt (Liber Numeri 18, 23)
cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra jumenta moriantur (Liber Numeri 20, 4)
locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Ægypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquæ anima nostra jam nausiat super cibo isto levissimo (Liber Numeri 21, 5)
unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam (Liber Numeri 21, 11)
puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana (Liber Numeri 21, 18)
dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab (Liber Numeri 22, 4)
de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur (Liber Numeri 23, 9)
