Znaleziono 2792 Wyniki dla: Sit

  • et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quæ maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna (Epistula Iacobi 3, 6)

  • ante omnia autem fratres mei nolite jurare neque per cælum neque per terram neque aliud quodcumque juramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub judicio decidatis (Epistula Iacobi 5, 12)

  • et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei (Epistula Iacobi 5, 15)

  • ut probatum vestræ fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 7)

  • sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis (Epistula I Petri 1, 15)

  • et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt (Epistula I Petri 2, 8)

  • vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Epistula I Petri 2, 9)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis (Epistula I Petri 2, 12)

  • quarum sit non extrinsecus capillaturæ aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus (Epistula I Petri 3, 3)

  • quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi (Epistula I Petri 3, 21)

  • humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis (Epistula I Petri 5, 6)

  • certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi (Epistula II Petri 1, 14)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina