Znaleziono 2792 Wyniki dla: Sit
qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos (Liber Leviticus 20, 13)
mulier quæ subcubuerit cuilibet jumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos (Liber Leviticus 20, 16)
vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos (Liber Leviticus 20, 27)
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 21, 8)
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo (Liber Leviticus 22, 21)
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis (Liber Leviticus 22, 29)
qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum (Liber Leviticus 23, 11)
et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini (Liber Leviticus 24, 7)
æquum judicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 24, 22)
facite præcepta mea et judicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore (Liber Leviticus 25, 18)
ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te (Liber Leviticus 25, 36)
ego quoque hæc faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quæ ab hostibus devorabitur (Liber Leviticus 26, 16)
