Znaleziono 2792 Wyniki dla: Sit
sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio ejus (Liber Ecclesiasticus 38, 32)
in mandatis ejus epulabuntur et super terram in necessitatem præparabuntur et in temporibus suis non præterient verbum (Liber Ecclesiasticus 39, 37)
de æqualitate stateræ et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum (Liber Ecclesiasticus 42, 4)
omnia hæc vivent et manent in sæculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei (Liber Ecclesiasticus 42, 24)
propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone ejus conposita sunt omnia (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
testamenta sæculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro (Liber Ecclesiasticus 44, 19)
agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim (Liber Ecclesiasticus 44, 26)
glorificavit illum in conspectu regum et jussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam (Liber Ecclesiasticus 45, 3)
fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis (Liber Ecclesiasticus 45, 24)
et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terræ divisit illi (Liber Ecclesiasticus 45, 25)
ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suæ ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in æternum (Liber Ecclesiasticus 45, 30)
et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terræ locum et semen ipsius obtinuit hereditatem (Liber Ecclesiasticus 46, 11)