Znaleziono 2792 Wyniki dla: Sit
operuit faciem ejus crassitudo et de lateribus ejus arvina dependet (Liber Iob 15, 27)
non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit (Liber Iob 15, 31)
nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei (Liber Iob 16, 8)
conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit (Liber Iob 16, 12)
inmisit enim in rete pedes suos et in maculis ejus ambulat (Liber Iob 18, 8)
tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis (Liber Iob 18, 9)
semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit (Liber Iob 19, 8)
pelli meæ consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Liber Iob 19, 20)
quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est hæc spes mea in sinu meo (Liber Iob 19, 27)
hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram (Liber Iob 20, 4)
quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritæ ad instar puncti (Liber Iob 20, 5)
non remansit de cibo ejus et propterea nihil permanebit de bonis ejus (Liber Iob 20, 21)