Znaleziono 160 Wyniki dla: Simon Petrus

  • cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)

  • dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum (Actus Apostolorum 8, 19)

  • respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quæ dixistis (Actus Apostolorum 8, 24)

  • et ait illi Petrus Æneas sanat te Jesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit (Actus Apostolorum 9, 34)

  • cum autem prope esset Lydda ab Joppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos (Actus Apostolorum 9, 38)

  • exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas (Actus Apostolorum 9, 39)

  • ejectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit (Actus Apostolorum 9, 40)

  • et nunc mitte viros in Joppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus (Actus Apostolorum 10, 5)

  • postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam (Actus Apostolorum 10, 9)

  • ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum (Actus Apostolorum 10, 14)

  • et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad januam (Actus Apostolorum 10, 17)

  • et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium (Actus Apostolorum 10, 18)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina