Znaleziono 1989 Wyniki dla: Septem Filii Saul
in diebus illis exierunt ex Israël filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quæ circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala (Liber I Maccabaeorum 1, 12)
in illis diebus surrexit Matthathias filius Johannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Joarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin (Liber I Maccabaeorum 2, 1)
et scidit Matthathias et filii ejus vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde (Liber I Maccabaeorum 2, 14)
et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii ejus constanter steterunt (Liber I Maccabaeorum 2, 16)
ergo accede prior et fac jussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Juda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
ego et filii mei et fratres mei obœdiemus legi patrum nostrorum (Liber I Maccabaeorum 2, 20)
et fugit ipse et filii ejus in montes et reliquerunt quæcumque habebant in civitate (Liber I Maccabaeorum 2, 28)
ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala (Liber I Maccabaeorum 2, 30)
et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum (Liber I Maccabaeorum 2, 38)
nunc ergo o filii æmulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum (Liber I Maccabaeorum 2, 50)
vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Juda et disperderent eam secundum verbum regis (Liber I Maccabaeorum 3, 39)