Mosaico decorativo

Znaleziono 1989 Wyniki dla: Septem Filii Saul

  • erat vir judæus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Jair filii Semei filii Cis de stirpe Jemini (Liber Esther 2, 5)

  • quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas ejus ornaret atque excoleret (Liber Esther 2, 9)

  • accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)

  • cui illa respondit si regi placet detur potestas Judæis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur (Liber Esther 9, 13)

  • præcepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt (Liber Esther 9, 14)

  • et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem (Liber Esther 9, 30)

  • natique sunt ei septem filii et tres filiæ (Liber Iob 1, 2)

  • et fuit possessio ejus septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque juga boum et quingentæ asinæ ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales (Liber Iob 1, 3)

  • et ibant filii ejus et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis (Liber Iob 1, 4)

  • cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus (Liber Iob 1, 5)

  • quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan (Liber Iob 1, 6)

  • cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti (Liber Iob 1, 13)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina