Mosaico decorativo

Znaleziono 1092 Wyniki dla: Separatio Abram Et Lot Terram Canaan

  • et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates (Liber Deuteronomii 1, 22)

  • non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris (Liber Deuteronomii 1, 35)

  • præter Chaleb filium Jepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis ejus quia secutus est Dominum (Liber Deuteronomii 1, 36)

  • sed Josue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli (Liber Deuteronomii 1, 38)

  • parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam (Liber Deuteronomii 1, 39)

  • sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in præsens (Liber Deuteronomii 2, 22)

  • surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)

  • transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 2, 27)

  • sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitæ qui morantur in Ar donec veniamus ad Jordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • dixitque Dominus ad me ecce cœpi tradere tibi Seon et terram ejus incipe possidere eam (Liber Deuteronomii 2, 31)

  • tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3, 8)

  • omnes civitates quæ sitæ sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 10)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina