Znaleziono 2330 Wyniki dla: Sed
et præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius (Liber Sapientiae 7, 8)
generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam (Liber Sapientiae 8, 3)
intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tædium convictus ipsius sed lætitiam et gaudium (Liber Sapientiae 8, 16)
da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis (Liber Sapientiae 9, 4)
mitte illam de sanctis cælis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuæ ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te (Liber Sapientiae 9, 10)
et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum juste et ero dignus sedium patris mei (Liber Sapientiae 9, 12)
sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent (Liber Sapientiae 10, 8)
custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)
hæc venditum justum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam (Liber Sapientiae 10, 13)
quarum non solum læsura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere (Liber Sapientiae 11, 20)
sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuæ sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti (Liber Sapientiae 11, 21)
sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam (Liber Sapientiae 11, 24)