Znaleziono 2330 Wyniki dla: Sed
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 21, 9)
quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quæ posita sunt ante faciem tuam (Liber Proverbiorum 23, 1)
noli laborare ut diteris sed prudentiæ tuæ pone modum (Liber Proverbiorum 23, 4)
non æmuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die (Liber Proverbiorum 23, 17)
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet (Liber Proverbiorum 23, 32)
et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam (Liber Proverbiorum 23, 35)
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 25, 24)
grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior (Liber Proverbiorum 27, 3)
non enim habebis jugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum (Liber Proverbiorum 27, 24)
nun nobilis in portis vir ejus quando sederit cum senatoribus terræ (Liber Proverbiorum 31, 23)
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Liber Ecclesiastes 1, 11)
possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem (Liber Ecclesiastes 2, 7)