Znaleziono 2330 Wyniki dla: Sed
quæ dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes (Liber Iudicum 4, 9)
qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini (Liber Iudicum 5, 10)
venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quæ erat in Ephra et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian (Liber Iudicum 6, 11)
adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut præceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit (Liber Iudicum 6, 27)
quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus (Liber Iudicum 8, 23)
humiliatus est autem Madian coram filiis Israël nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus præfuit Gedeon (Liber Iudicum 8, 28)
et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe nec in ea passus est commorari (Liber Iudicum 9, 41)
illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israël reversi sunt in sedes suas (Liber Iudicum 9, 55)
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quæ ex nomine ejus appellatæ sunt Avothiair id est oppida Jair usque in præsentem diem in terra Galaad (Liber Iudicum 10, 4)
sed quando de Ægypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades (Liber Iudicum 11, 16)
qui et ipse Israël verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Jassa et fortiter resistebat (Liber Iudicum 11, 20)
tradiditque eum Dominus in manu Israël cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius (Liber Iudicum 11, 21)