Znaleziono 2330 Wyniki dla: Sed
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales (Epistula I ad Corinthios 3, 2)
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit (Epistula I ad Corinthios 3, 6)
itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo stultus fiat ut sit sapiens (Epistula I ad Corinthios 3, 18)
mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer aut ab humano die sed neque me ipsum judico (Epistula I ad Corinthios 4, 3)
nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc justificatus sum qui autem judicat me Dominus est (Epistula I ad Corinthios 4, 4)
non ut confundam vos hæc scribo sed ut filios meos carissimos moneo (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Jesu per evangelium ego vos genui (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ sed in azymis sinceritatis et veritatis (Epistula I ad Corinthios 5, 8)
sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles (Epistula I ad Corinthios 6, 6)