Znaleziono 2330 Wyniki dla: Sed
in illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore (Evangelium secundum Matthaeum 13, 2)
non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)
quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 48)
non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem (Evangelium secundum Matthaeum 15, 11)
et cum transisset inde Jesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
respondens autem Jesus dixit ei beatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quæ Dei sunt sed ea quæ hominum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)
dico autem vobis quia Helias jam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 12)
dicit illi Jesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies (Evangelium secundum Matthaeum 18, 22)
ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)