Znaleziono 320 Wyniki dla: Saul
et ait David Domine Deus Israël audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me (Liber I Samuelis 23, 10)
si tradent me viri Ceila in manus ejus et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israël indica servo tuo et ait Dominus descendet (Liber I Samuelis 23, 11)
dixitque David si tradent viri Ceilæ me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent (Liber I Samuelis 23, 12)
surrexit ergo David et viri ejus quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire (Liber I Samuelis 23, 13)
morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quærebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus ejus (Liber I Samuelis 23, 14)
et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus porro David erat in deserto Ziph in silva (Liber I Samuelis 23, 15)
et surrexit Jonathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus ejus in Deo dixitque ei (Liber I Samuelis 23, 16)
ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israël et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc (Liber I Samuelis 23, 17)
ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ in colle Achilæ quæ est ad dexteram deserti (Liber I Samuelis 23, 19)
dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam (Liber I Samuelis 23, 21)
at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri ejus erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Jesimuth (Liber I Samuelis 23, 24)
ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon (Liber I Samuelis 23, 25)