Mosaico decorativo

Znaleziono 431 Wyniki dla: Saul Mortem

  • iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis ejus iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum (Liber I Samuelis 18, 8)

  • non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps (Liber I Samuelis 18, 9)

  • post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suæ David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam (Liber I Samuelis 18, 10)

  • et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset (Liber I Samuelis 18, 12)

  • amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi (Liber I Samuelis 18, 13)

  • vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et cœpit cavere eum (Liber I Samuelis 18, 15)

  • dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)

  • ait autem David ad Saul quis ego sum aut quæ est vita mea aut cognatio patris mei in Israël ut fiam gener regis (Liber I Samuelis 18, 18)

  • factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitæ uxor (Liber I Samuelis 18, 19)

  • dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei (Liber I Samuelis 18, 20)

  • dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie (Liber I Samuelis 18, 21)

  • et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi ejus diligunt te nunc ergo esto gener regis (Liber I Samuelis 18, 22)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina