Znaleziono 1284 Wyniki dla: Sanctus Terra
infernus et os vulvæ et terra quæ non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 16)
per tria movetur terra et quartum non potest sustinere (Liber Proverbiorum 30, 21)
generatio præterit et generatio advenit terra vero in æternum stat (Liber Ecclesiastes 1, 4)
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Liber Ecclesiastes 7, 21)
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit (Liber Ecclesiastes 8, 16)
væ tibi terra cujus rex est puer et cujus principes mane comedunt (Liber Ecclesiastes 10, 16)
beata terra cujus rex nobilis est et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam (Liber Ecclesiastes 10, 17)
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra (Canticum Canticorum 2, 12)
sanctus enim spiritus disciplinæ effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate (Liber Sapientiae 1, 5)
creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra (Liber Sapientiae 1, 14)
est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere (Liber Sapientiae 7, 22)